- CAROLUS I
- I.CAROLUS I.Gonzaga, Mantuae Dux.II.CAROLUS I.cognomine Martellus, fil. Caroli Claudi, Neapolitan. et Siciliae Regis natus est A. C. 1272. coronam Hungariae A. C. 1290. nactus, ex Maria, nepos Stephani V. et Ladislai IV. Andream cognomine Venetum, et Imperatorem Rodolphum, qui filio Alberto regnum conciliatum ibat, infestos sensit, sed huius gener, thronum occupavit, patte Hungariae sub Andrea manente. Obiit A. C. 1297. secundum alios, 1301. Ex Clementia Habspurgica Pater Caroli II. etc. Villanius, l. 7. et 8. Bonfinius, Theurosius, etc.III.CAROLUS I.fil. Amedei IX. successit Philiberto fratri, A. C. 1482. aetat. 14. Sub tutela Ludov. XI. in cuius cula educatus est. Marchionem Salucianum, bellô petitus, ditione suâ exuit, A. C. 1489. ab hoc venenô peremptus. Graece Latineque eruditus, a Carlota Cypri regnô donatus, A. C. 1485. ex Blanca Montferratensi parens Caroli II. successoris. In eius aula Bayardus ephebus fuit. Guicheno, Hist. Sabaud. Phil. Bergamus, Iuligny, etc.IV.CAROLUS I.fil. Ludovici IV. Galliae Regis, Dux Lotharingiae factus est: a Galliae regno, electô Hugone Capetô, exclusus, quod Germanis nimis faveret, cum ius urgeret suum, ab Hugone captus est, et in vinculis Aureliani, obiit, A. C. 991. numerosâ prole susceptâ. Sigebert. l. 5. Annal. Loth.V.CAROLUS ICardinalis Borbonius, fil. Caroli I. Borboniae Ducis, Concilio Lugdunensi, Schismati inter Felicem V. et Eugenium exorto finem imposuit. Obiit A. C. 1488.VI.CAROLUS ICardinalis Lotharingus, natus est A. C. 1519. ex Claudio Lotharingo, primo Duce Guisiae et Antonia Borbonia. Apud Francisc. I. Henric. II. multum valens, Reformatis bellum movit. Sub Carolo IX. praefuit Colloquio Possiaceno, ubi vitreis argumentis usus, veritatem frustra oppugnavit. Proin Romae postmodum, auditô Lanienae nuntiô, mille aureos, laetitiâ ebrius, primo latori numeravit, vel sic victos haereticos, gavisus. Obiit A. C. 1574. Avenione, quâ nocte tanta tempestas urbem sollicitam habuit, ut ex imis fundamentis omnia exciri crederentur. Videatur Ciacconius, et qui multorum aliorum locô esse meretur, Thuanus, in Hist.VII.CAROLUS IVide Carolus IV. Galliae Rex.VIII.CAROLUS Icognomentô Magnus, Pipini Francorum Regis fil. primo Francorum Rex, postea etiam primus Occidentis Imperator. Natus Ingelhemii prope Moguntiam, A. C. 742. vel secundum alios, 747. Post patrem, coronatus Novioduni, A. C. 768. vicit Hunaldum, Ducem Aquitaniae, et Lupum Vasconum Ducem, a Carolomanno fratre contra se excitatos. Quô mottuô Galliae Monarcha, Saxones attrivit, prope Osnabrugum, destruxitque famosum Deastri illorum Irmensul templum. Desiderium, Longobardorum Regem ab Adriano vocatus, praeliô vicit, et Paviae captum, in Galliam secum duxit, fine sic regno huic impositô, A. C. 776. postquam 200. ann. stetislet. Donationem a patre Pipino Stephano II. factam, ratam habuit, additô territoriô Sabinae, Ducatus Spoletani et Beneventi. Saxones denuo aggressus, 33. ann. spatiô, ad Christianismum perduxit, etiam magnô illorum Rege Witckindô baptizatô. Dein Saracenos in Hispania, A. C. 778. oppressit, Alphonsô Castro a tributi necessitate liberatô, a Vasconibus, in reditu lacessitus, Rolandum, nepotem suum amisit. Post haec Aragisum, Desiderii generum, huiusque filium Adalgilum, a Tassilone Bavaro excitatos, compescuit. Pipinum filium Italiae, Ludovicum Aquitaniae Regem creavit. Saxones rebelles, tertiâ vice, domunt, Britonibus etiam victis: Tassilonem Bavariae, et Aragisum Beneventi Duces, soceri Desiderii exilium vindicaturos, subegit, illô cum filiis in monasterium detrusô. Cum Hunnis ab codem evocatis rem habuit, quos A. C. 788. post octennale bellum, fregit: Rhenum Danubio iungere frustra conatus. Turbas postmodum Romae ob Pontificem Leonem ortas composuit, Imperator Occidentis coronatus A. C. 800. postquam Irenes coniugiô excidisset, sic cum Nicephoro Imperatore pactus, Venetos in medio utriusque Imperii liberos pronuntiavit: apud omnes Magni et Augusti nomen promeritus. Interea, cum imaginum non usus tantum historicus, sed et veneratio, annitente Irene Synodô Nicaenâ, quod Oecumenicum 8. Concilium fuit, restituta esset, actaque huius Concilii Adrianus ad Carolum M. misisset, ut ea Germaniae, Galliaeque Episcopi approbarent, Carolus Francofurti Concilium 300. Episcoporum A. C. 794. celebravit, in quo Imaginum usus historicus quidem approbatus, sed adoratio damnata, Graecorum Nicena Synodus destructa, acta rescissa sunt, etc. Refutatio etiam eius sub nomine Caroli M. contexta. Sigon. l. 4. Chemn. in exam. de imag. Porro, iam Impetator Theodorum Hunnorum Caganum, pulsum a Lecho, per Carolum filium propugnavit, Saxones devictos, alios in Franciam, unde Brabanti et Flandri, alios in Hungariam, unde Septemcastrenses, transtulit: Helmstadium, contra Vandalos, Dresdam contra Bohemos, Naumburgum contra Sorabos. Hamburgum contra Danos, condidit. Pipinô, ac Carolô filiis amissis, Ludovicum minimum natu Imperatorem, Bernardum e Pipino nepotem, Regem Italiae creavit, maximô bonorum parte Ecclesiasticis et pauperibus legatâ. Ei iam Imperatori Romae datum, ut per singulas provincias Archiepiscopos, etc. institneret, Pontificem eligeret, sedemque Apostolicam ordinaret, Sigon. l. 4. Itaque et Leo Papa, ipse iuramentum subiectionis ac fidelitatis dixit. In singulis Monasteriis et Episcopiis, scholas esse iussit, ubi Grammatica, Musica et Arithmetica doceretur, Sigibert. in Chron. Rhegino, l. 2. Textus Euangeliorum et Epistolarum singulis Dominicis, operâ Pauli Diaconi adaptavit, Synodos varias habuit, etc. Literatorum insignis fautor, Grammaticam Teutonicam ipse scripsit, mensium ventorumque nomina Germanica esse iussit, etc. Obiit pleuritide, A. C. 814. Aquisgrani, ubi tum aula, aetat. 72. regni Francici 45. Italici 42. Imperii 13. Plura de ipso, Eghinatt. et Acciaiolus, in vita Caroli M. Aimoin. Ado, Sigon. Blond. dec. 2. l. 3. P. Aemil. l. 3. Crantzius, l. 2. Baronius, etc. Paucis, Hunnos, Saxones, Longobardos, Bavaros multis proeliis fregit, Aquitaniam subegit, Vascones perdomuit, Pannoniam vastavit, multa in Hispania proelia commisit, quinque concilia coegit,Scholam Parisiensem instituit, multasque in Italia Sanctorum hominum res gestas literis prodendas curavit, ventis, et mensibus nomina im posuit; aedes sacras plurimas exstruxit; denique omnium, qui unquam fuerunt Principum, belli, pacisque artibus longe clatissimus fuit. Ut et hoc addam, quantam is Rei Ecclesiasticae curam gesserit, diximus supra in voce Capitulare. Libros eius auro contra caros de Imaginibus sacris, occasione Synodi Francofurtanae ab ipso, contra Graecorum Synodum, in qua Imaginum adoratio stabilita, celebratae scriptos, primus in Gallia sub nomine Eli Phili publicavit, saeculi praeteriti annô 49. Ioh. Tilius Episcopus Meldensis, additâ suâ praefatione; cuius authenticum exemplar, contra quorundam conatus, hunc fetum ῃοθείας accusantium et exemplaria bonae notae in Gallia edita qua pote abolentium, in Bibliotheca sua asservare se refert Gerh. von Mastricht, Histor. Furis Eccles. num. 46. Vide Vincentium Placeium ICtum Hamburgensem in Tract. de Scriptoribus Anonymus et Pseudonymis detectis, in Caroli M. Imperat. Scriptis, p. 174. Eum excepit fil. Ludovicus Pius.IX.CAROLUS Ifil. Ludov. VIII. cognomine Leo: frater Ludov. IX. maritus Beatricis, Raimondi Berengar. Comit. Prov. filiae, fratrem, a quo Comitatu Andegavensi etc. donatus erat, in Orientem secutus, postquam rediit, ab Urbano IV. et Clemente IV. contra Manfredum vocatus, Neapolisque et Siciliae Rex creatus est, hâc lege, ut 40000. aureorum sibi quotannis solveret, postquam Manfredum primo, fil. nothum Friderici II. ad Beneveutum, dein Contradinum regni utriusque heredem legitimum, prius quidem ad Aretium profligatus, in Marsis superâsset: quem cum Etiderico Duce Austriae, ex annulo et liberali forma agnitos, e fugâ retraxit, et Clemente, feralem sententiam ferente, Vita Conradini mors Caroli, etc. cum 11. aliis Sueviae Italiaeque Proceribus, Neapoli, securi percussit: Carnifice illicô plexô, ne gloriari posset, tam nobilem sanguinem a se fusum esse. Quae saevitia Vesperis Siculis mox expiata, Nicolaô III. cuius fratri regiae puellam stirpis Carolus uxorem negaverat, dictitans, etsi Nicolaus rubrô galerô utatur, eius tamen agnatos regii sanguinis puellâ indignos esse, Papir. Masson. l. 3. Hist. coniurationis fabrô, ipsô Paschatis die, A. C. 1282. quibus, dum campanae ad vespertinas preces pulsarentur, omnes Galli interfecti sunt, praegnantibus quoque occisis, ne quid Gallici sanguinis superesset: Petrusque Aragonius ilico co transivit, ac Rex Siciliae coronatus est, frustra obnitente Garolô: qui iterum monomachiâ propositâ ab Arragone clusus, mox Carolô Claudô filiô ab hoste captô, maerore confectus obiit, A. C. 1285. in Apulia. Relictô Carolô filiô successore, Blondus: Villan. Nangy, Spond. Bzovius, Raynald. in Annal. Eccl. Bouchaeus l. 9. Historiae Provincialis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.